Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[100]
tum ego:
Audivi equidem ista, inquam, de maioribus natu, sed numquam sum adductus ut crederem; eamque suspicionem
propter hanc causam credo fuisse, quod Fannius in
mediocribus oratoribus habitus esset, oratio autem vel
optima esset1 illo quidem tempore orationum omnium. Sed
nec eiusmodi est ut a pluribus confusa videatur—unus
enim sonus est totius orationis et idem stilus—, nec de
Persio reticuisset Gracchus, cum ei2 Fannius de Menelao
Maratheno et de ceteris obiecisset; praesertim cum Fannius
numquam sit habitus elinguis. Nam et causas defensitavit
et tribunatus eius arbitrio et auctoritate P. Africani gestus
non obscurus fuit. Alter autem C. Fannius M. filius,
C. Laeli gener, et moribus et ipso genere dicendi durior.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.